Placiti Toscani: Toscana 40
996 maggio (1-6), Ravenna[1]Nel placito presieduto da re Ottone, Bonizo abate del monastero delle Sante Fiora e Lucilla e di Sant’Andrea, in comitato aretino, riceve l’investitura, salva querela, del possesso dei beni che erano stati donati al monastero da re Hugo e che gli venivano contrastati dai fratelli Adelbertus e Albertus, figli del fu Holberti, e da Everardus, figlio del fu Gualcheri. Il tribunale, inoltre, impone un bando di duemila mancosi d’oro.
Originale. Archivio Capitolare di Arezzo, Carte di SS. Fiora e Lucilla, n. 29 [A]*.
Edizioni: Manaresi, n. 227
+ In nomine domini Dei eterni. Regnante domno Ottonea piissimo rege anno rengni pietatis eius in Italia sede primo, mense madii, indictione nona, foras porta sancti Laurentii infra palatius domni nostri regis. Ea bene gesta esse videntur, ne prolissis temporibus memoriter retinere non possunt, ideo scripture vinculis anotari ecum est. Igitur cum Christi ausilio dum ressidere in iuditio et in generali placito domnus Ottob piissimo rege infra suprascripto palatio et iustitias fatiendans et altercationes cum singulis hominibus deliberandas, et cum eo tan ressidentibus quaque adstantibus fulidaque nobilitatis pollentibus viris bone hopinionis et laudabilis famam, corum nomina hec inferius plura notantur, inter quod etiam, id est Noctecherius episcopus sancte Leodecensis ecclessie, Guithoral episcopus sancte Marie ecclessie, Albertus episcopus sancte Brisiensis ecclessie, Hubertus episcopus sancte Uero[ensis ec]clesie, Hubertus episcopus sancte Ariminensis ecclesie, Atto episcopus sancte Segalensis ecclesie, Trasonem episcopus sancte Anthonitanec ecclesie, Leopardus episcopus sancte Ausemane ecclesie, Iohannes episcopus sancte Humane ecclesie, Napchardus dux, Raimbaldus comes de Trivise, Martinus abbas monasterii sancti Iohannis apostoli et evangeliste, Arderato abbas monasteriis sancti Severi, Iohannes abbas monasterii sancti Vitalis, Petrus dativus qui vocatur de porta Hatrianid, Iohannes dativus filius quondam Iohannis Pater tivitatise, Andreas dativus qui vocatur Hutilis et alio Andreas dativus qui vocatur de Severo, Iohannes dativus qui vocatur Caltiapelle, hec sunt iudicibus de civitate Ravenna; Antoninus dativus de Papia, Iohannes et Demetrius iudicibus de Ferariense, Lecto et Rodulfus iudicibus de civitate Ancona, Andreas dativus de civitate Esina, et Grimacaldus iudice de comitato Camarino, Teudebaldus comes, Gozo comes et Ugo germano suo, Gozo filio Ranconi, Albericus filio Antoni et alio Albericus de comitato Ausemano, hec sunt comitibus et omminibus de Romania; Iohannes dux de civitate Ravenna, Paulus de Hecel; Petrus germani, Gariardus quondam filius Faurnaldi, Berardus de Atio de Imilla, Petrus consul qui vocatur de Crietiduli, Stefanus tabellio, Teutio tabellio, Petrus tabellio, Lazarius tabellio, Bernardus cancellario, Iohannes cancellario, istis omnibus de civitate Ravenna; Teasilus et Stefanus germani de civitate Ancona; Adamo filio quondam Teuzio et Adelbertus filius quondam Traseus, Guimrimberto, istius civitatis Ancona; Atto filio quondam Lupani, Atio filio quondam Holdericus, Lecto et Berardo et Petrus germani filii Eriberto et me presente [A]ldof tabellio de civitate Ravenna, et aliis omnibus de comitato Arentino, Raynerius comes filio Guidoni, Hugo de Florentia, Etio filio Tatoni, Petrus de Lontiniano, et aliis ceteris, qui longum est ad scribendum. In eorum suprascriptorum omnium presentia reclamatus Bonizo presbiter [et] monachus atque abbas monasterii sanctarum virginum Flore et Lucille et monasterii sancti Andrei apostoli[2], qui est in comitato Arentino, supra Adelbertus marchio et Alberto germani filii quondam Holberti[3] et supra Everardo filio quondam Gualcheri[4] per semel et bis et terziam vicem de res quondam Hugoni rex in ipsi monasterii pro remedium anime sue per cartulamg precepti constituish et illimi per vim ab ipsi monasterii contendunt. Mox domnus Hotto rex talia reclamatione audientes interrogavit ipsis iudicibus, quid de oc causam legem iubet. Tunc iudicibus dicxerunt: “Lex est ut eos suprascripto abbas exinde investiatur salva querela”. Mox domnus rex talia haudientes, quod ipsis iudicibus dicxerunt, virgam quam in suis detinebat manibus, dimisit in manum predictum abbatem, exinde eum investivit salva querela; et statim ora misit bandum supra caput denominati abbatis et supra ipsas res, ut nuliusj sit ausus eum disvestire sine legali iuditio; et qui hoc facere presumserit, siad se composituro auro omptimi mancosos mille, medietatem cammare nostre regalis et medietatem abeat tu suprascripto abbas tuisque successoribus, et anc investicione in rata permandead firma. Hoc factum est sub die et mense et indictione suprascripta nona.
Ego Notkerus sancte Leodicensis ecclesie episcopus in hac vestiturak subscripsi.
+ Ego Guitdroaldus sancte Marie ecclesie episcopus in hac vestitura subscripsi.
+ Ego Adelbertus sancte Briscensis ecclesie episcopus subscripsi.
(S) Andreas iudice interfuit et subscripsit.
+ Iohannes dativus qui vocatur Calciapelle interfui et subscripsi.
+ Iohannes dativus Ferarensis interfuit et subscripsit.
(S) Aldo Christi misericordial tabellio de civitate Ravenna scriptor hunc breve investitione et inbandicione sicut super legitur post roboratione testium compleui ac absolvi.
NOTE STORICHE
[1] Delumeau 1996, pp. 641-643 e 2003, p. 153.
[2] Oltre a questa disputa, il monastero delle sante Fiora e Lucilla fu protagonista di altri giudizi nell’ultimo quarto del X secolo: Manaresi, II, n. 156 (967 giugno 12); Manaresi, II, n. 168 (970 novembre 3); Pasqui n. 76 (aprile 977) e Pasqui n. 78 (maggio 994). Per la storia del monastero delle ss. Fiora e Lucilla e le liti mantenute con membri dell’élite sociale aretina Tabacco 1970, pp. 57-87 e Delumeau 1996, pp. 641 e ss.
[3] Adalberto e Oberto II figli del marchese Oberto degli Obertenghi, Nobili 2006b, p. 231, nota 8.
[4] Membro dell’eminente grupo familiare dei Walkerii, radicati nel Valdarno e nella Vadichiana settentrionale. Fin dagli ultimi decenni dell’XI secolo furono incaricati dell’ufficio vicecomitale di Arezzo, Delumeau 2003, pp. 151-171. Per la storia del monastero delle Sante Fiora e Lucilla e le liti tra questo e la famiglia dei Walcherii, Tabacco 1970, pp. 69 e ss. e Delumeau 1996, pp. 641 e ss (con genealogia della famiglia in Delumeau 2006, II, pp. 1422-23). Contrasti che iniziarono con le donazioni di Ugo e Lotario in favore del monastero di terre e beni posti in località situate nelle vicinanze degli interessi patrimoniali della famiglia. Il conflitto sarebbe continuato, tra placiti e rinunce, per tutto l’XI secolo, Delumeau 1985, p. 104. Questo gruppo parentale compare anche in Manaresi, II, n. 168, (970 novembre 3) e Pasqui n. 76, (aprile 977).
* La revisione della trascrizione è stata condotta sulla base del confronto con la pergamena originale; per esigenze di uniformità interne al progetto, si è scelto di riportare in nota, come per le altre precedenti trascrizioni, le varianti di Manaresi, così come le correzioni suggerite da Volpini 1975, nota 91, p. 271-272.
a In caratteri capitali.
b In caratteri capitali.
c In Manaresi “Anchonitane” ma cfr. p. 335, nota c.
d In Manaresi “Latriani”. Si propone qui la lettura di Volpini 1975, p. 272, nota 91.
e In Manaresi “Paterium”. Si propone qui la lettura di Volpini 1975, p. 272, nota 91.
f In Manaresi “Andreas […] tabellio”. Si propone qui la lettura di Volpini 1975, p. 271, nota 91.
g Schiaparelli 1924, n. 32 (a. 933/936).
h In Manaresi “constituit”, cfr. p. 336, nota d.
i In Manaresi “alli”, cfr. p. 336, nota e.
j In Manaresi “nullus”, cfr. p. 337, nota a.
k In Manaresi “vestutura”.
l In Manaresi “Aldoysi missa tabellio”. Si propone qui la lettura di Volpini 1975, p. 271, nota 91.
Presentazione Placiti Toscani: Introduzione
Indice
Placiti Toscani: Toscana 2
Placiti Toscani: Toscana 3
Placiti Toscani: Toscana 4
Placiti Toscani: Toscana 5
Placiti Toscani: Toscana 6
Placiti Toscani: Toscana 7
Placiti Toscani: Toscana 8
Placiti Toscani: Toscana 9
Placiti Toscani: Toscana 10
Placiti Toscani: Toscana 11
Placiti Toscani: Toscana 12
Placiti Toscani: Toscana 13
Placiti Toscani: Toscana 14
Placiti Toscani: Toscana 15
Placiti Toscani: Toscana 16
Placiti Toscani: Toscana 17
Placiti Toscani: Toscana 18
Placiti Toscani: Toscana 19
Placiti Toscani: Toscana 20
Placiti Toscani: Toscana 21
Placiti Toscani: Toscana 23
Placiti Toscani: Toscana 24
Placiti Toscani: Toscana 25
Placiti Toscani: Toscana 26
Placiti Toscani: Toscana 27
Placiti Toscani: Toscana 28
Placiti Toscani: Toscana 29
Placiti Toscani: Toscana 30
Placiti Toscani: Toscana 31
Placiti Toscani: Toscana 32
Placiti Toscani: Toscana 33
Placiti Toscani: Toscana 34
Placiti Toscani: Toscana 35
Placiti Toscani: Toscana 36
Placiti Toscani: Toscana 37
Placiti Toscani: Toscana 38
Placiti Toscani: Toscana 39
Placiti Toscani: Toscana 40
Placiti Toscani: Toscana 41


