Placiti Veneti: Veneto 10
991[1] ottobre 5, al Traghetto di S. Andrea
Di fronte al duca d’Istria Vuerihent, Andreas, vescovo di Parenzo, chiama a giudizio Bertha, vedova di Cadolanus, e il figlio di questa Almericus, accusandoli di non pagare il giusto ghiandatico ed erbatico per il monte Rosario che fu dato in locazione dall’episcopio a Olmmannus, padre di Cadolanus. Bertha e Almericus dichiarano di detenere metà del monte da più di trent’anni, e questo risolve la contesa.
In Parenzo, Archivio Vescovile, Liber I iurium episc. ecclesiae Parentinae, ms. della fine del sec. XV [B].
Edizione: Manaresi, 216.
In nomine domini Dei eterni. Regnante domino nostro Othone iuniore magnifico atque serenissimo rege, anno regni eius in Dei omnipotentis nomine VIII, die vero V intrante mense octobris, per cursum de inditione IIII, Christoque regente omnia. Dum resedisset dominus Histriensium comes[2] ad colloquium in loco ubi vocabulum est Traiectum sancti Andree iuxta mare, ibique aderant dominus Andreas sancte Parentine ecclesie episcopus[3] atque Petrus sancte Tergestine[4] ecclesie episcopus, necnon Ioannes sancte Nove Civitatis[5] ecclesie episcopus, omnes nanque seniores ad rectas iustitias terminandas vel deliberandas, in ipso vero colloquio affuerunt scavini Ioannes de Pazo locoposito, scavinus Andreas Scantinus, Odelricus scavinus, Leo scavinus civitatis Parentine, Germini locopositus et scavinus, Benedictus scavinus, Antonius scavinus, Petrus scavinus civitatis Iustinopolis[6], Venerius scavinus civitatis Tergestine, Wido Iustinopolis, Venerius scavinus Civitatis Nove, Ioannes scavinus, Venerius scavinus de castro Pirani et alii plures et non modica turba populi. Et illorum omnium presentia adveniens domnus Andreas venerabilis Parentinus episcopus insimul cum Alberico advocato suo, tunc dixit ipse Albericus advocatus ecclesie sancti Mauri: “Domine comes et vos seniores episcopi seu iudices, si vobis placet, legem volumus habere de Bertha[7] uxore que fuit beate recordationis Cadolani insimul cum filio suo Almerico de monte uno qui est ante vicum qui nominatur Rosarium, ubi certissime vinee esse videntur, unde semper ad predictam Parentinam ecclesiam beati Mauri et seniorum episcoporum, qui antea per multorum annorum tempora fuerunt usque domno atque seniori nostro Andree episcopo per omnem annum sicut antiquitus fecerunt ita et in antea, similique modo per veram rectitudinem atque legem semper glandaticum porcorum et herbarias pecorum exinde habere debent, sed tantummodo ista iam predicta Bertha cum filio suo Almerico ad prefatam ecclesiam suumque rectum nobis contradixerunt et iterum contradicunt”. Ad hanc interrogationem tunc veniens ipsa Bertha cum filio suo Almerico insimul cum Benedicto advocato suo de civitate Iustinopoli in presentia ipsorum seniorum, et dixit ipse Benedictus quod: “Certe Deo non placuisset neque voluisset quod ex parte illorum nullam veritatem neque contrarium ad ipsam sanctam et supra dictam ecclesiam beati Mauri seu ad suos episcopos factum habuisset, quod per legem emendare ipsi debuissent, nisi tantum que nos recordamur et ista negare non possumus que vidimus, et scimus quod beate recordationis Olmmannus in vita sua et post ipsum Cadolus filius suus dum viveret, et ambo et nos post illos, qui plus minus per triginta annos et amplius tenere vidimus medietatem unam de ipso monte qui supra dictus est, tantum et tertiam partem glandatici porcorum seu tertiam partem herbarie pecorum”. Post hec vero iussit ipse Vuerihent comes, ut iudices iudicarent. Et iudicaverunt quod ipsa Bertha per se iurare debuisset secundum quod suus advocatus Benedictus dixerat quod per triginta annos et amplius inter Olmmannum et Cadolum filium suum in vita ipsorum et istorum atque inter ambos matrem et filium post illos tenere visi fuissent tantum medietatem unam de iam dicto monte ubi est vinea, de aliis vero terris nihil, nisi tantum de sola medietate una de ipso monte insimul cum sua quarta, que de medietate ipsa exinde per annum exire debet, de vino, seu et tertia pars de glandatico porcorum et tertia pars de herbaria pecorum, plus vero nihil non de terris neque de ullis rebus inter nos aliquam rationem habuimus, nisi tantum quam supra diximus de medietate una de monte insimul cum sua quarta et ipsas partem de glandatico porcorum et herbaria pecorum, sicut superius legitur. Et ipsa Bertha per suum sacramentum coram omnibus firmavit, sicut per legem atque iudicium certe facere debuit, et predictam medietatem unam de monte insimul cum sua quarta et tertia parte de glandatico porcorum simul et tertia parte de herbaria pecorum in suam propriam hereditatem atque possessionem et suorum heredum veram esse defensavit. Et sic inter illos omnes definite sunt contentiones, ut ex illa die de hac re et deinceps usque in perpetuum nulla contentio seu inquisitio inter illos et eos qui post ipsos venturi sunt nullo modo fieri debeat per nullum ingenium. Tunc ipse dominus Werihent iussit , ut de hoc placito seu definitione diiudicati cartula fieri . Quod ita factum est, ut ipsi qui ibi fuerunt recordentur, et illi qui ibi non fuerunt per annorum curricula rationem detineant. Ambas vero diiudicati cartulas uno tenore conscriptas, unam apud vos Bertha et Almericum filium tuum dimissam, aliam vero vobis domino Andrea episcopo, in archivo sancti Mauri martyris credimus esse retentas. Actum vero ad Traiectum sancti Andree, anno dominice incarnationis DCCCCLXXXXIIII, domini vero Othonis serenissimi regis anno VIII, vel inditione ut supra suprascripta, in Christi nomine, feliciter. Ego Acio de Aquilegia interfui. Ego Gualtramus frater domni Andree episcopi interfui. Ego Ioannes advocatus ecclesie sancti Thome interfui. Ego Ioannes de civitate Parentina interfui. Ego Bonifacius frater ipsius Ioannis interfui. Ego Waltramus de Duobus Castellis interfui. Ego Olmannus et Andreas fratres de civitate Polensi interfuimus. Ego Aldericus de castro Sancti Georgii interfui. Ego Vinderius de civitate Parentina interfui. Ego Vualtramus filius Heletgardi interfui. Ego Andreas gastaldo de castro Montabona interfui. Similiter et alii multi interfuerunt, quorum nomina per diem dicere longum est, set in quantum possumus nomina illorum breviter perstrinximus. + Ego Hyno diaconus et notarius Parentine civitatis per iussionem domni Vuerihenti comitis seu vicedomini diaconi et tabellionis in hac diiudicati cartula omnia sicut superius leguntur manu vero mea scripsi, complevi atque firmavi.
NOTE STORICHE
[1] Manaresi ritiene che la datazione che la datazione all’anno 994, che si legge nella copia, sia errata, perché non corrisponderebbe all’ottavo anno di regno di Ottone III (Manaresi, II, p. 291).
[2] Il conte Variento è destinatario nel 1001 di un diploma di Ottone III (DDOtto III, 412; Benussi 1897, pp. 330-333).
[3] La diocesi di Parenzo, come sappiamo da un diploma emesso nel 983 dalla cancelleria di Ottone II (CDI, 82), possedeva un’ampia fascia territoriale lungo il fiume Mirna, da Motovun a Červar.
[4] Triestina.
[5] Cittanova.
[6] Capodistria.
[7] Il Kalndler (CDI, p. 185), identifica la famiglia di Berta e di suo figlio come un ramo dei conti di Wisemberg, parenti degli Eppenstein che furono conti di Istria.


