Convenientiae: Veneto I

762 dicembre, Ceneda

Odo prete di Santa Maria di Sernaglia e Troctovus stabiliscono che il primo restituisca al secondo i beni che erano stati sottratti al padre di Troctovus, Gildiris, a seguito di un giudizio presenziato dal duca Orso. In tale occasione, Gildiris era stato condannato a pagare una composizione perché aveva tentato di usurpare i beni che suo fratello Audirisis/Audrisis aveva donato alla detta chiesa di Santa Maria; non avendo poi provveduto al pagamento, Gildiris si era perciò visto confiscare tutti i beni in favore di Odo.

Originale, in Verona, Antichi archivi Veronesi, Ospedale, n. I [A].

Edizione: ChLA XXIX, n. 871.

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. Regnantebus viris ex[c]ellentissimis domnis nostris Disiderio et Adilgis, filio eius, regibus in Italia, anni regni eorum sexto et tercio, per indictione prima, mensis decembres, Cenita[1]. Feliciter. Odo vir venerabilis presbiter Troctovus vir magnificus exercitalis, filio Gildiris, dixet : « Et quia manifestum est quod suprascriptus genitur tuus contra racionem introibet in res vel pegunia illa quas quondam Audirisis barba tuus in aecclesia Sancti Mariae, qui fundata esse videntur in Sarnalia[2], ubi ego indignus servus eius deservio, obferserat et per cartula confirmaverat, sed non post multum tempus introibet in ipsas res et, dum inter nos multas fuisset causaciones[3], pervenimus in presencia Orso glorioso dice[4]; sed, dum in ipsius presencia essemus, sicut super genitur tuus omnia manifestaverat, quod certe contra racionem ipsas res vel pecunia illa, quas quondam Audiris in suprascripta ecclesia offerserat, introisset, unde mihi conponere debuet qualiter in aedict[i pa]gina nuscitur esse, et menime habuet unde talem conposicionem facere potuisset, pro hoc tradavet omnes res vel pecunia sua mihi e[t] per cartulam confirmaverat ». Unde modo nos, Dei omnipotentis inspiracionem conpulsi et pertractantes quod sancti Dei de rapina non vult adsumere, pro hoc ab hac die cedo tibi, ut super Troctovus, omnes res vel pecunia illa quas Gildiris genitur tuus mihi per cartulam confirmaverat, ut haveas ipsas res in tua propriaetatem, qualiter et antea habuistis, in tali vero capitulum quod, si Gildiris genitur tuus Adonem vel quecumque hominem de ipsas res in se receperet ad eus prestandum, tunc ipsa cartula set conrupta et nullum haveat in se rovorem; et, si tu Troctovus aut genitur tuus aut heredes vestri de ipsas res, quas Audiris barba tuus in aecclesia obferserat, per vos ipsus aut per subposita persona amplius causacionem preponere volueretes aut aliqua contrariaetatem preposueretis, ut duplas tales pecunias nobis presolvere deveates vos et vestri heredes nobis et ad nostrus successores. Et pro ipsa donacionem accepi ad te launo camisia una ad ipsa confirmanda donacionem, manentem pagina in sua firmitate. + Ego vir venerabilis Odo presbiter in hac paina donationis ad me facta manu mea propria subscripsi. Signum + manus Sintarini exercitalis testi. + Ego Alfre diaconus, rogatus ad Odonem presbitero, in hanc paginam donacionis mano mea testis subscripsi. + Felix presbiter, rogatus ad Odone presbiter, in hanc pagina donacionis manu mea testis subscripsi. + Ego Audaces clericus, rocatus ad Odonem presbitero, in hanc paginam donationis manum mea testis subscripsi. + Ego Rimfrit clericus et scriptor, rogatus ad suprascripto Odonem virum venerabilem presbitero, hanc pagina donacionis, ipso presentem, scripsi et subscripsi.

 

NOTE STORICHE

[1] Ceneda (TV).

[2] Sernaglia della Battaglia (TV).

[3] Come ha sottolineato Gasparri, a causa delle difficoltà che nell’VIII secolo limitavano i rapporti tra il potere centrale e le periferie, si attribuiva molta importanza all’esercizio della giustizia da parte degli ufficiali regi (il duca in questo caso), perché costituiva un modo per intromettersi nelle questioni locali (Gasparri 2012, pp. 44-5).

[4] Paolo Diacono scrive che Orso era figlio di Munichis, sopravvissuto alla battaglia che i Friulani combatterono nel 700 ca. contro gli Slavi (Historia Langobardorum, VI, 24: CDL, II, p. 213). Gasparri 1978, p. 63 ipotizza che Orso fosse stato in seguito spostato dal re Astolfo (749-756) (da cui aveva ricevuto in dono una curtis sul Panaro) nel ducato di Persiceta, che lasciò dopo la sua morte al figlio Giovanni (Su Giovanni v. Gasparri 1978, p. 56).

Presentazione Convenientiae: Introduzione

Indice

Convenientiae: Veneto I
Convenientiae: Veneto II
Convenientiae: Veneto III
Convenientiae: Veneto IV
Convenientiae: Veneto V
Convenientiae: Veneto VI
Convenientiae: Inq 1
Placiti Veneti: Introduzione

 

  • Download PDF File
  • Download Word File