Convenientiae: Veneto V
883 gennaio 9, Zevio
Il prete Andrea e Austreberto, convinti dai consigli di alcuni boni homines, si accordano per concludere una lite che era sorta dalla perdita di una carta che testimoniava una donazione in favore di Giso – zio di Austrebertus – da parte di Galperga – madre di Andrea: secondo il patto, Austrebertus cede ad Andrea alcuni terreni in Zevio e altri nell’area Gardese.
Originale, in Verona, Archivio di Stato, AAV, VIII S. Maria in Org, App.* n. 17 [A].
Edizione: ChLA² LX, n. 3, Fainelli, I, 282.
+ In nomine Domini nostri Ihes[u Christi. Imperante] domno nostro Karolo serenissimo imperatore anno secundo, die nono de mense ia[nuario, in]d[ictione pri]ma feliciter. Manifestus sum ego Austrebertus filius quondam Andeberto eo [quod pro]posuit causacionem adversus te Andreane[1] presbitero filius bone memorie Ansperto notario eo quod genitrex tua bone memorie Galperga perdonavit per cartula donacionis[2] Giso barba meus omnia medietatem de omnibus rebus suis et ipsa cartola quas suprascriptus Giso barba meus in suprascripta Galperga genitrex tua fecit, fuit dispersa; sed de ipsis rebus multas fuit inter nos exorta intencio. Dum nos durior et intenderimus et multas causaciones inter nos habuimus de ipsis rebus, sic venerunt inter nos bonis homines et amici qui de ac causa inter nos pactum miserunt; et in pactum tinore sic interlaxo ego Austrebertus tibi Andreani presbitero ad omnia pro finita causa pro alias res quas tu mihi in pacto interlaxasti in trea locas terras cum vineas et aratorias, qui positas sunt in fine Gebitana[3], locus ubi dicitur Ulmus, prope oratorio Sancti Martini: primo loco qui habet per longo perticas quadraginta et septem, lato de uno capite perticas duas et pedes duo, in medio et de alio capite pertica una et pedes sex, ab ipsa qui de uno latere suprascripto Austreberto habente, ex alio latere Rodiberto filio Dominico habente, et de ambas capitas Castreceno percurrentem; alio loco ibique qui habet per longo perticas treginta et pedes octo, lato equaliter pertica una et pedes sex, ab ipsa qui de uno latere suprascripto Austreberto habente, ex alio latere heredes quondam Ragiberto habente, de uno capite hanc suprascripto Austreberto habente, ex alio capite Castreceno percurrentem; tercio loco terra aratoria ibique non longe, qui habet per longo perticas treginta et tres, lato de uno capite perticas duas et pedes duo, in medio et de alio capite perticas duas; quarto loco terra aratoria que tu Andreas presbitero Liutecario commutata habuisti, ubi dicitur suprascripto Ulmo. Et interlaxo ego suprascripto Austrebertus tibi iamdicto Andreani presbitero de res illas quem mihi pertinet de Gisone barbani meo, quod est quartam porcionem, qui sitis sunt ipsis rebus in finibus Gardense[4], ubi dicitur Caprino[5], per ceteris locis isto omnia qualiter superius legitur ego Austreberto tibi Andreani presbitero interlaxo ad omnnia pro finita causa pro alias res quem ego teneo. Unde nunc spondeo adque repromitto me ego Austrebertus vel meis heredes tibi Andreani presitero vel ad tuis heredes, aut cui tu dederis, ut si aliquando tempore de ipsis rebus quas tibi in pacto interlaxavi plus agere aut causare voluerimus per me vel subpositas personas suplicantem primcipem vel iudicem aut ipsa res tibi tollere aut contendere aut minuare voluerimus, tunc tantum quantum contendutum aut minuatum fuerit in illo tempore melioratum valuerit duplari promitimus. Acto in Gebitus, feliciter. + Signum manus Austreberto qui hanc paginam fieri rogavit. + Signum manus Gisemperto filio quondam Liutardo testi. + Signum manus Ursiberto de Rostas testi. + Signum manus Boniperto filio Odelberto clerico testi. + Ego Adelbertus clericus rogatus manu mea subscripsi. + Signum manus Adelberto filio quondam Dominico testi. + Ego Vualtari notarius qui hanc paginam scripsi et pos traditam complevi.
NOTE STORICHE
[1] Santoni (ChLA² LX, 25) propone di identificarlo con lo stesso che nell’891 donò i suoi beni al monastero di Santa Maria in Organo (CDV, II, 21: il documento è perduto).
[2] Fainelli, I, 281.
[3] Zevio (VR) (Brugnoli 2010, p. 90).
[4] Garda (VR). L’uso del termine “fines” riferito ai territori di Zevio e di Garda è, a parere di Brugnoli (Brugnoli 2010, pp. 110-111), tipico di un notariato di ambito rurale.
[5] Caprino Veronese (VR).


