Placiti Veneti: Veneto 17

998 luglio 22, Bassano[1]

Di fronte al conte Riprandus, messo del duca Otto, ad Alberto/Azeli messo imperiale e a Orbertus vescovo, il doge Petrus di Venezia assieme a Cittanova e alle chiese di Venezia, rappresentati dall’avvocato Mauritius/Mauricius Maurocenus, ottengono la dichiarazione di Izza da Belluno e di suo nipote Teudaldus che essi non avrebbero contestato il possesso veneziano di alcuni territori a Ceneda, sui quali c’era stata una lite con il vescovo di Belluno.

Copia non integrale del sec. XVIII in Venezia, Biblioteca Marciana, Codice Trevisaneo, L. X, Cod. 181, c. 88r [C][2].

Edizioni: Manaresi, 241.

Dum in Dei nomine in comitatu Tarvisianensi in via publica quȩ est prope ecclesiam sanctȩ Mariȩ plebe sita in Maciniano et non multum longe a ripa fluvii quȩ vocatur Brenta in iudicio resideret Azeli missus domini Ottonis imperatoris et dominus episcopus sanctȩ Veronensis ecclesiȩ et Riprandus comes comitatus Veronensis[3] missus domini ducis istius marchiȩ ad singulorum hominum iustitias faciendas ac deliberandas[4], residendbus cum eis Rozo episcopo sanctȩ Trevisianensis ecclesiȩ et Alberto qui et Azeli comite[5], Hualcauso[6], Gaufreddo[7], Audiberto[8], Giselberto[9], Grauso iudice, Bozo, Suido, Lamberto vassi[10] ut supra domini episcopi[11], qui et Opizo dicitur, Ettergo de Barbarano, Ambrosio et Erzo [qui] de Aquisgrana dicitur, de Marostica, Odelberto, Sicideno, Amelrico et Artvich et Ioanne Venetico, Hualberto ad illas et aliis pluribus. Ibique ad eorum veniens presentiam Mauritius Maurocenus Veneticus habitator in loco qui vocatur Rivoalto et missus et advocatus domini Petri[12] ducis Veneti et pars sui ducatus et retulit ipse Mauricius: “Habeo et teneo ad partem domini Petri ducis Veneticorum [senioris mei et ex parte sui ducatus et ad partem Civitatisnovȩ et sanctarum ecclesiarum Venetiarum proprietatem omnibus rebus illis unde contentio fuit inter dominum Petrum ducem seniorem meum et Ioannem[13] episcopum sancte Bellunensis ecclesiȩ et Magilelmum advocatum suum, quibus fuit positis ipsis rebus in comitatu Cenedensi da terminatione quae facta est in tempore Liutprandi regis, quomodo positi sunt fines Civitatisnovȩ: comprehenditur a Plavi maiore, unde factus est unus argilis qui nominatur Formiclinus, qui discurrit usque in Plagione et sunt tres montes facti manu hominum ibi, ut bene discernatur ipsa terminatione; inde transit alia ripa Plagione, discurrit per Ovillam usque in fossam de Lucanica et prefinitur in Plavisella, quȩ venit influens per Opitergium. Haec omnia ab ista terminatione usque in mare ex omni parte percurrente et per Liquentia et per Plavi pertinet ad nostrum ducatum, anteposita turre ducis cum illa terminatione, quam nostri homines terminaverunt, pertinente ab ipsa turri, que comprehenditur ad casa Susana usque in fossadello qui vocatur Malegno de sancto Zacharia, qui tenet ipsum fossatum uno capite in Liquentia et alio latus in prȩdicta pallude quȩ vocatur Aysola; et ex alia parte in Liquentia, comprehenso Pigulo maiore, usque in mare est pertinentia de nostro ducatu Venetiarum, excepta ipsa terra que est pertinentia episcopatus Concordiensis. De ipsis rebus sicut supra legitur unde antea iuravi ego ipse Mauricius Mauroceno missus et advocatus domini Petri ducis cum XII sacramentalis ellectis, qualem ipse Ioannes episcopus denominavit, quod illam terram, sicut supra terminatio legitur, plus legibus pertinet a fine Civitatisnovȩ et ad ducatum Venetiȩ et sanctarum ecclesiarum Venetiarum, quam sibi Ioannes episcopus et Izza[14] pro quacumque inscriptione. Et si quislibet homo adversus me et adversus dominum Petrum ducem et ad parte suum ducatum de ipsa terra, sicut supra legitur, aliquid dicere vult, paratus sum cum eo exinde in ratione standum et legitime finiendum. Et quod plus est] quero ut dicat ista Izza femina de comitatu Bellunensi filia quondam Olderici de comitatu Foroiuliensi una cum Teudaldo nepote et tutore suo, qui ei et parte publica tutor existebat, qui hic presens est, [si iam dictis omnibus rebus sicut supra legitur a parte predicti senioris mei Petri ducis aut a parte Civitatisnovȩ, aut a parte sui ducatus Veneticorum vel ad parte ipsius sanctarum ecclesiarum Venetiarum contradicere aut subtrahere vellent, aut non”. Cum ipse Mauricius taliter retulisset], ad hec respondens ipsis Izza femina [de comitatu Bellunensi et] Teudaldus nepos et tutor suus dixerunt et professi sunt: “[Vere iam de predictis rebus sicut supra legitur qualiter inter nos contentiones fuere predicti domini Petri ducis nec ad suum ducatum nec a parte Civitatisnovȩ seu nec ad partem sanctarum ecclesiarum non contradico nec contradicere quero quia cum lege non possumus, pro eo quod scio et inventum habeo, quia propriis parte domini Petri ducis et ad partem suum ducatum seu et ad partem Civitatisnovȩ et sanctarum ecclesiarum Venetiarum propriis sunt et esse debent cum lege et mihi ad habendum nec requirendum nihil pertinet nec pertinere debet cum lege, pro eo quod exinde nullum scriptum, nullam firmitatem non habemus nec habere possumus nullamque rationem, per quam predictis rebus, qualiter superius legitur, predicti domini Petri ducis nec parte suum ducatum contradicere aut subtrahere possum, sed, ut dixi, propriis predicti domini Petri ducis et parte suum ducatum sunt et esse debent cum lege”. Et spopondit se ipsa prȩdicta Izza et Teudaldus nepos et tutor suus ut si unquam in tempore de predictis rebus, qualiter superius legitur, adversus eundem Mauricium aut adversum dominum Petrum ducem, vel ad pars suum ducatum agere aut causare vel removere seu per placitum fatigare presumpserit, et tacite omni tempore exinde non permanserint, vel si aparuerit ullum suum datum aut factum vel quodlibet scriptum quod ipsa predicta Izza et Teudaldus nepos et tutor suus exinde in alia parte fecissent, et clarefactum fuerit, tunc componant ipsa predicta Izza et Teudaldus nepos et tutor suus vel sui heredes eidem Mauritio, vel predicto domino Petro duci, vel ad pars suum ducatum pȩna dupli ipsis rebus, sicut supra legitur, et insuper argentum denariorum bonorum libras centum. Insuper miserunt bandum dominus Azeli missus domini imperatoris et dominus Otbertus episcopus et Ritprandus comes missi domini Ottonis ducis e parte domini Ottonis serenissimi imperatoris super eundem Mauricium et super ipsis rebus quas supra legitur mancosos aureos duomille, ut nullus quilibet homo eundem Mauricium nec partem ducatus Venetiarum sine legali iudicio devestire audeat. Qui vero fecerit, prȩdictos duomille manchosos aureos ad se compositurus agnoscat, medietatem camere domini Ottonis imperatoris et medietatem predicto domino Petro duci et ad partem suum ducatum. His actis et manifestatione ut supra facta, rectum eorum omnibus iudicum et auditoribus paruit esse et iudicavere, ut iuxta eorum altercationem et eiusdem Izza et Teudaldi nepotis et tutori sui professione et manifestatione, ut ipse Mauritius missus et advocatus domini predicti Petri ducis predictis rebus sicut supra legitur ad parte predicti domini Petri ducis seu ad partem sui ducatus et sanctarum ecclesiarum Venetiarum proprietatem habere et detinere deberet, et ipsa suprascritta Izza et Teudaldus nepos et tutor suus manerent exinde omni tempore taciti et contenti. Et finita est causa. Et hanc notitiam pro securitate eidem Mauricio fieri admonuerunt. Quidem et] ego Arnulfus notarius ex iussione predictorum missorum et iudicum admonitione scripsi. Anno domini Ottonis tertii magni imperatoris hic in Italia tertio, sub die undecimo kalendas augusti, indicione undecima . Subscribunt: episcopus missus domini Ottonis ducis, Rozo episcopus[15]. Riprandus comes et missus domini Ottonis. Albertus comes qui et Azeli. Hualcausus iudex, Gaufreddus iudex. Petrus iudex. Audibertus iudex. Gausus iudex et reliqui supranominati.

 

NOTE STORICHE

[1] Per una migliore comprensione della vicenda, si vedano Veneto 13, Veneto 15, Veneto 16.

[2] Una copia più antica era contenuta nel Codice Trevisaneo, custodito all’Archivio di Stato: le carte che dovevano riportare questo placito, tuttavia, sono state strappate in un periodo compreso tra l’edizione del Cessi, n. 85 e quella del Manaresi: per il controllo archivistico, dunque, ho potuto controllare solamente le parti contenute nella copia assai tarda della Marciana. Tra parentesi quadre, ho inserito le integrazioni fornite dal Manaresi sulla base di Manaresi 240, cui la fonte fa riferimento.

[3] Su Riprando conte di Verona si veda Castagnetti 1993, p. 83.

[4] A differenza che in altre marche del Regno, a Verona i conti potevano ancora presiedere i placiti (Castagnetti 2001, p. 349).

[5] Sappiamo da Veneto 12 che, nel 995, era conte di Vicenza; nel maggio del 998 è invece definito come conte di Ceneda (Veneto 15); senza alcuna connotazione territoriale, partecipò anche ai placiti del 25 marzo 996 e del 18 luglio (Veneto 13, Veneto 16) (Castagnetti, 1989, pp. 58-59). Seguì quindi da vicino la vicenda di Pietro doge.

[6] Vualcasuo (Hvaulcauso, Hualcauso). Nel novembre del 993 fu giudice nel placito in cui il vescovo Oberto ottenne l’investitura di una corte sul lago Benaco (Veneto 11); il 14 feb. 995 giudicò, nel contado di Vicenza, in una causa che contrapponeva S. Zaccaria di Venezia a S. Giustina di Padova (Veneto 12); il 25 marzo 996, nel maggio del 998 e il 18 luglio 998, partecipò ad altri tre placiti in cui si confrontavano il doge Pietro e Giovanni vescovo di Belluno (Veneto 13, Veneto 15, Veneto 16) (Radding 1988, pp. 262-263).

[7] Gaufreddo (Gaufredus). Nel novembre del 993 fu giudice nel placito in cui il vescovo Oberto ottenne l’investitura di una corte sul lago Benaco (Veneto 11); partecipò anche al placito che si tenne 4 giorni prima di quello testimoniato dal presente documento (Veneto 16); nel febbraio del 1014, ad Arezzo, partecipò a un processo che vedeva contrapposti il monastero di Santa Fiora e Griffo figlio di Berardo per dei territori a Monte Ferentino (Manaresi, 280); nel marzo dello stesso anno, sempre ad Arezzo prese parte al placito che confermò al monastero delle Sante Fiora e Lucilla dei beni a Martinense e Barbaritana (Manaresi, 281); il 10 feb. 1018, di nuovo a Verona, giudicò nel placito che contrapponeva Ingone ad Alberico, Gezone e Vualda (Manaresi, 299); il 31 agosto 1023, nella stessa città, partecipò al placito che riconosceva i possessi di San Zeno in Valle Paltennate (Manaresi, 320) (Radding 1988, p. 262).

[8] Audibertus. Nel novembre del 993 fu giudice nel placito in cui il vescovo Oberto ottenne l’investitura di una corte sul lago Benaco (Veneto 11); partecipò anche al placito che si tenne quattro giorni prima di quello registrato nel presente documento (Veneto 16); nel febbraio del 1014, ad Arezzo, partecipò a un processo che vedeva contrapposti il monastero di Santa Fiora e Griffo figlio di Berardo per dei territori a Monte Ferentino (Manaresi, 280); nel marzo dello stesso anno, sempre ad Arezzo prese parte al placito che confermò al monastero delle Sante Fiora e Lucilla dei beni a Martinense e Barbaritana (Manaresi, 281); il 10 feb. 1018, di nuovo a Verona, giudicò nel placito che contrapponeva Ingone ad Alberico, Gezone e Vualda (Manaresi, 299) ); il 31 agosto 1023, nella stessa città, partecipò al placito che riconosceva i possessi di San Zeno in Valle Paltennate (Manaresi, 320)   (Radding 1988, p. 262).

[9] Giselbertus (Gezo). È testimoniato tra Milano e Pavia tra il 967 e il 970; il 30 luglio del 972 giudicò in un placito durante il quale il vescovo di Bergamo ottenne l’investitura di alcuni beni a Bonate (Manaresi, 171); il 20 agosto del medesimo anno, presso Pavia, prese parte a un processo che contrapponeva il monastero di Bobbio a quello di San Martino di Pavia (Manaresi, 172); tra il 973 e il 974 fu tra Milano e Lonate; il 23 luglio del 976, a Venzago giudicò in una lite vertente tra il conte Adelberto e Rodoino riguardo una corte sul Po (Manaresi, 178); tra il 988 e il 991 è testimoniato a Milano; il 18 agosto del 981, a Savigliano, partecipò a un processo in cui Garimondo, avvocato del vescovado di Asti, ottenne ragione contro Eremberto riguardo a dei terreni posti a Casso, Morozo e Morezeta (Manaresi, 187); il 4 settembre 996, a Sale, prese parte al placito in cui Giselberto di Sant’Eusebio di Vercelli rivendicava, contro il marchese Ugo, la corte di Caresana (Manaresi, 230); partecipò al placito che fu tenuto quattro giorni prima di quello testimoniato in questa carta (Veneto 16); il 14 ottobre del 1001, a Pavia, redasse il documento del placito in cui il regno rivendicava la proprietà del monastero di San Salvatore e San Felice a Pavia contro la contessa Rolend (Manaresi, 266) (Radding 1988, p. 250).

[10] Otberto dunque aveva dei vassalli, secondo una tendenza che divenne sempre più evidente in seguito (Varanini 1989, p. 217). La presenza dei vassalli a Verona è riscontrata dal periodo di Berengario I secondo Castagnetti 2001, pp. 349-350; in realtà, si devono ricordare anche i vassi di Audone di Verona, quelli di Engelberto del fu Grimoaldo e del vescovo Billongo nella prima metà del IX secolo (Fumagalli 1981, pp. 311-312; Audone appare a Trento in Veneto 4). Sui vassalli si veda anche Provero 2003, pp. 193-194.

[11] Otbertus (990-1008) (Gams 1857, p. 805) ottenne in un placito del 993 (Veneto 11) l’investitura salva querella di una corte posta sul lago Benaco, ottenendo ragione delle pretese di Tedaldo e Berta.

[12] Pietro Orseolo II. Si veda Gullino 2013 e Veneto 13.

[13] Joannes II (959-998) (Gams 1857, p. 776).

[14] Giovanni Diacono, nel passo in cui narra la questione del vescovo di Belluno, si riferisce ad alcuni altri personaggi coinvolti nell’affare («ceteris sibi [di Pietro II Orseolo] adversantibus»: Giovanni Diacono, Istoria, IV, 33): è forse possibile che Izza, così come Artvich (nominato in Veneto 16), fossero alcuni di costoro.

[15] Assieme al vescovo bellunese, secondo Giovanni Diacono, si era recato da Ottone III richiedendone invano l’appoggio (Giovanni Diacono, Istoria, IV, 35). Si vedano anche Veneto 13, Veneto 15.

In Manaresi Otbertus.
In Manaresi Ottonis.
In Manaresi Otberti.
In Manaresi Otberto.
Manaresi prepone una lacuna.
Manaresi prepone ex.
Manca in Manaresi come anche in Cessi, 85.
Manaresi pospone amen.
In Manaresi Otbertus.

Presentazione Placiti Veneti: Introduzione

Indice

Placiti Veneti: Veneto 1
Placiti Veneti: Veneto 2
Placiti Veneti: Veneto 3
Placiti Veneti: Veneto 4
Placiti Veneti: Veneto 5
Placiti Veneti: Veneto 6
Placiti Veneti: Veneto 7
Placiti Veneti: Veneto 8
Placiti Veneti: Veneto 9
Placiti Veneti: Veneto 10
Placiti Veneti: Veneto 11
Placiti Veneti: Veneto 12
Placiti Veneti: Veneto 13
Placiti Veneti: Veneto 14
Placiti Veneti: Veneto 15
Placiti Veneti: Veneto 16
Placiti Veneti: Veneto 17
Convenientiae: Introduzione


  • Download PDF File
  • Download Word File