Placiti Veneti: Veneto 15

998 maggio (21-31), Staffolo nel contado di Ceneda[1].

Di fronte a Hvuangerius messo imperiale, il doge Petrus, le chiese veneziane e Cittanova, rappresentati dall’avvocato Mauricius Maurocenus ottengono dal vescovo di Belluno Iohannes, rappresentato dall’avvocato Mailelmo / Magillemus / Maginelmo / Magilelmo, il riconoscimento del possesso di alcuni beni siti a Ceneda.

Copia del principio del sec. XVI, in Venezia, Archivio di Stato, Codice Trevisaneo, cc. 117r-118 r[B].

Edizione: Manaresi, 238.

Dum in Dei nomine in comitatu Cenedensi in loco qui dicitur Staphylo in iudicio resideret Hvuangerius missus domini imperatoris, adesset cum eo dominus Adelbertus[2] qui et Azeli comes istius comitatus, et residentibus cum eis dominis Rozo venerabili episcopo[3] sancte Tarvisianensis ecclesiȩ, Vualcauso[4], Teucio, Oteni, Ildeverto, Toto[5] qui et Sȩledo, Rozo[6] et Georgio domini imperatoris, Frederico vicecomite et Ioanne, Fizo et Magnelmo qui et Balbus, Beritaldo qui et Codolo, Penzo et Ato germanis, Petro Centrenico, Dominico Mauroceno, Dominico Trono, Ioannes, Dominico Mauro, Ioanne Coloprino, Mauricio Mauroceno, Dominico Carimanno, Dominico Calbono, Mauricio Minio, Ioanne Mauroceno, Dominico Urseolo, Dominico Matadoro, Ioanne Armato, Dominico Mauro, Tribuno Andreadi, Cypriano Bulzano, Ioanne Michaele et reliquis pluribus. Ibique veniens in eorum presentia Mauritius Mauroceno advocatus et missus domini Petri ducis Venetiarum[7], nec non ex alia parte dominus Ioannes episcopus sancte Bellunensis ecclesiȩ una cum Mailelmo advocato suo. Retulit ipse Mauricius: “Habeo et teneo a parte senioris mei Petri ducis Venetiarum et a parte Civitatisnovȩ et a parte sui ducatus et suȩ ecclesiȩ omnes res illas, unde contentio fuit inter dominos Petrum ducem Veneticorum et Ioannem episcopum , qui positis ipsis rebus in comitatu Cenetensi, de terminatione quȩ facta est tempore Liutprandi regis, quomodo positȩ sunt fines Civitatisnovȩ: comprehenditur a Plavi maiori, unde factus unus argilis qui nominatur Formiclinus, qui discurrit per Plagionem et sunt 3 montes facti manu hominum ibi, ut bene discernitur ipsa terminatio; inde transit in alia ripa Plagionis discurrens per usque in fossa de Lucanica et prefinitur in Plavicella, qui venit influens per Opitergium. Hec omnia ab ista terminatione usque in mare ex omni parte percurrentem et per Linquentiam et per pertinet ad nostrum ducatum, anteposita turre ducis cum illa terminatione, qui nostri homines terminavere, pertinentem ab ipsa turre, qui comprehenditur a casa Susana usque in fossadello qui vocatur de sancto Zacharia, qui tenet ipsum fossatum, uno capite in Linquentia et alio in pallude quȩ vocatur Aysola[8], unum latus ipsius terrȩ in Liquentia et alio latere in prȩdicta pallude Aysola; et alia parte in Liquentia comprehenso Pigulo maiore usque in mare est pertinentia de eorum ducatus Venetiȩ, excepta ipsa terra quȩ est pertinentia de episcopatu Concordiensi. De ipsis rebus sicut supra legitur ibi presente omni ipse Mauricius Mauroceno missus et advocatus domini Petri ducis cum XII sacramentariis ellectis, qualem ipse Ioannes episcopus nominavit, pro illa terra, sicut supra terminatio legitur, plus legibus pertinet a fine Civitatisnovȩ et ad ducatum Venetiȩ, quam tibi Ioannes episcopus pro quacumque inscriptione. Et si quilibet homo adversum me et adversum dominum Petrum ducem de ipsa terra sicut supra legitur aliquid dicere vult, paratus sum cum eo exinde ratione standum et legitimum finiendum. Et quod plus est, quero, ut dicant iste Ioannes episcopus et advocatus suus, qui in presentia sunt, si iam dictis omnibus sicut supra legitur a parte prȩdicti senioris mei Petri ducis aut a parte Civitatisnovȩ aut a parte sui ducatus Venetiarum, aut a parte ipsius sanctarum Venetiarum ecclesiarum contradicere aut subtrahere vellent, aut non”. Cum ipse Mauricius taliter retulisset, ad haec respondens dominus Ioannes episcopus prȩdictus una cum avocato dixit, et professus est: “Vere iam dictis rebus, sicut supra legitur, inter nos contentio fuit, predicti domini Petri ducis nec ad suum ducatum nec a parte Civitatisnovȩ nec ad suas ecclesias non contradicimus nec contradicere querimus, quia cum lege non possumus pro eo quod scimus et inventum habemus, quia propriis a parte iam dictis Civitatenove et ad ducatum Venetiarum et suȩ ecclesiȩ proprii sunt et esse debet cum lege, et mihi habendum nec requirendum nihil pertinet nec pertinere debet cum lege”. Insuper spopondit se ipse Ioannes episcopus una cum Magilelmo advocato suo adversus eundem Mauricium, ut si umquam in tempore de suprascriptis rebus sicut supra legitur agere aut causare vel removere presumpserit et taciti et contenti exinde omni tempore non permanserit, ut tunc componat ipse Ioannes episcopus eidem Mauritio misso et advocato et a parte prȩdicti domini Petri ducis et a parte sui ducatus pena argentum denarios bonos libras centum. Insuper Hvuangerius missus domini imperatoris misit bandum super eundem Mauricium et super ipsis rebus in mancosos aureos mille, ut nullus quilibet homo eundem Mauritium parte ducatus Venetiarum sine legali iudicio inquietare aut disvestire audeat ; qui vero fecerit, prȩdictos mille mancosos aureos se compositurum agnoscat, medietatem camerȩ domini imperatoris et medietatem predicto duci et a parte sui ducatus. His actis et manifestatio ut supra facta, recta eorum per iudicum [et auditoribus] paruit esse et iudicaverunt, ut iuxta eorum altercationem et eiusdem Ioannis episcopi professione et manifestatione, ut ipse Mauricius missus et advocatus iam dicti Petri ducis a parte iam dicti ducis haberet et detinere deberet et ipse Ioannes episcopus et advocatus suus maneret exinde omni tempore taciti et contenti. Et finita est causa. Et hanc notitiam pro securitate eidem Petro duci fieri admonuerunt. Quidem et ego Ricardus notarius ex iussione suprascripti missi et iudicum ammonitione scripsi. Anno imperatoris Ottonis deo propitio hic in Italia tertio, tertio die mense madii, indictione undecima. Rozzo episcopus interfui. Huangerius missus domini imperatoris interfui. Hualcausus iudex sacri pallatii interfui. Ego Rozo iudex interfui. Teucio iudex sacri pallatii interfui. Aldevertus iudex interfui. Signum manus suprascriptorum Petroni et Dominici, item Dominici Troni, Ioannis, item Ioannis, Mauricii et Dominici, item Dominici, Mauricii, Ioannis et Dominici, item Dominici, Ioannis, item Dominici, Tribuno, Cypriani et Ioannis, qui interfuerunt.

 

NOTE STORICHE

[1] Per una migliore comprensione della vicenda, si vedano Veneto 13, Veneto 16, Veneto 17. Si tenga presente che, nel 997 – quindi nel periodo intercorso tra la seduta qui descritta e il placito del 996, Pietro II Orseolo aveva ottenuto in locazione il porto di Settimo dal vescovo di Ceneda (Venezia 30 e Berto 2014, p. 357).

[2] Partecipò, nel 995 come conte di Vicenza al placito in qui si contrapponevano i monasteri di Santa Giustina e di San Zaccaria (Veneto 12); nel marzo 996 e nel luglio 998 presenziò senza connotazioni ai processi che videro contrapposti il vescovo di Belluno, Giovanni, e Pietro doge di Venezia (Veneto 13, Veneto 16, Veneto 17) (Castagnetti 1989, pp. 58-59).

[3] Rozo (969-1001) prese parte anche nel marzo del 996 a un altro processo che vedeva coinvolti il vescovo di Belluno e il doge Pietro (Veneto 13); nell’agosto dello stesso anno presenziò al placito in cui si contrapponevano gli abitanti di Illasi e quelli di Zevio (Veneto 14); nel luglio del 998 partecipò a un altro dei placiti che riguardavano il vescovo Giovanni di Belluno e il doge veneziano (Veneto 16). Tra il 969 e il 998 fu beneficiato da un privilegio di Ottone I (che, su richiesta dell’imperatrice Adelaide, gli riconosceva il possesso del castello di Asolo con alcune cappelle) e tre di Ottone III (che confermava le donazioni precedenti e gli concedeva il monastero di Mogliano): MGH, DDOtto I, 378; MGH, DDOtto III, 69, 225, 271 e Sartoretto 1979, nn. 3-4-5-6. Assieme al vescovo bellunese, secondo Giovanni Diacono, si era recato da Ottone III richiedendone invano l’appoggio (Giovanni Diacono, Istoria, IV, 35).

[4] Vualcasuo (Hvaulcauso, Hualcauso). Nel novembre 993, a Verona, partecipò al placito in cui il vescovo Oberto ottenne l’investitura di una corte sul lago Benaco (Veneto 11); il 14 feb. 995 giudicò, nel contado di Vicenza, in una causa che contrapponeva S. Zaccaria di Venezia a S. Giustina di Padova (Veneto 12); il 25 marzo 996, il 18 e il 22 luglio 998, oltre che in questo documento, partecipò ai placiti in cui si confrontavano il doge Pietro e Giovanni vescovo di Belluno (Veneto 13, Veneto 16, Veneto 17) (Radding 1988, pp. 262-263).

[5] Todo (Toto). Il 19 aprile del 996, a Pavia, prese parte al placito che diede ragione alla chiesa di Vercelli contro l’imperatrice Adelaide riguardo alla corte di Caresana (Manaresi, 226) (Radding 1988, p. 265).

[6] Rozo. Il 22 maggio del 996, a Limite, giudicò in favore dell’episcopio di Cremona nella causa che esso aveva contro il giudice Vualperto riguardo dei beni a Cimeziana (Manaresi, 228); nell’ottobre del 998, ancora a Cremona, prese parte al placito in cui Odelrico vescovo di quella città si vide riconosciuta una proprietà sulla riva del Po, con diritti sul mercato (Manaresi, 244) (Radding 1988, p. 264).

[7] Pietro II Orseolo. Si veda Veneto 13.

[8] Nel Codex Trevisaneus a margine si aggiunge “unde, ut puto, Tesulum”.

In Manaresi iudices.
Manaresi pospone sancte Bellunensis ecclesie.
Manaresi pospone est.
Manaresi prepone in quo ipso argile.
In Manaresi Ovilla.
In Manaresi Plavim.
In Manaresi Malegno.
In Manaresi iuravi.
Manaresi prepone ego.
In Manaresi Magilelmus.
In Manaresi Magilelmus.
Manaresi prepone de quibus.
In Manaresi manca la ripetizione di sine legali iudicio.
In Manaresi parti.
In Manaresi Magilelmus.
Sic.

Presentazione Placiti Veneti: Introduzione

Indice

Placiti Veneti: Veneto 1
Placiti Veneti: Veneto 2
Placiti Veneti: Veneto 3
Placiti Veneti: Veneto 4
Placiti Veneti: Veneto 5
Placiti Veneti: Veneto 6
Placiti Veneti: Veneto 7
Placiti Veneti: Veneto 8
Placiti Veneti: Veneto 9
Placiti Veneti: Veneto 10
Placiti Veneti: Veneto 11
Placiti Veneti: Veneto 12
Placiti Veneti: Veneto 13
Placiti Veneti: Veneto 14
Placiti Veneti: Veneto 15
Placiti Veneti: Veneto 16
Placiti Veneti: Veneto 17
Convenientiae: Introduzione


  • Download PDF File
  • Download Word File