Placiti Veneti: Veneto 13

996 marzo 25, Verona[1]

Di fronte al duca Otto e al vescovo di Como Petrus, messi regi, il doge Petrus, rappresentato dall’avvocato Ursus Badovarius/Baduarius, ottiene la conferma della sua proprietà sul territorio di Eracliana, da parte del vescovo di Belluno Ioannes, rappresentato dall’avvocato Teupo/Teutio/Teucio, dopo aver presentato un diploma di Ottone III[2].

Copia del principio del sec. XVI, in Venezia, Archivio di Stato, Codice Trevisaneo, c. 115 r-116r [B]. Il diploma contenuto nel placito è riportato interamente nel Codice Trevisaneo alla c. 131v[B’].

Edizione: Manaresi, 224.

Dum in Dei nomine in civitate Verona in domo episcopi sancte Veronensis ecclesiȩ in lobia maiore, quaȩ stat super flumen Adicis, per data licentia domini Odeberti episcopi[3] per regalem iussionem in iudicio resideret dominus Otto dux[4] istius marchiae Veronensis[5] et Petrus sanctȩ Comanȩ ecclesiȩ episcopus, missi domini Ottonis regis, ad singulorum hominum iustitias faciendas unicuique ac deliberandas, residentibus cum eis predictus dominus Otbertus episcopus sanctȩ sedis ipsius Veronensis ecclesiȩ, Lambertus Vicentinȩ, Rozo[6] Trevisianensis sanctarum Dei ecclesiarum episcopi, Egelricus[7] et Albertus[8] qui et Azeli, et Ragimbaldus[9] comitibus, Hamelgausus[10], Hvualcausus[11] et Bonizo[12] et Andreas[13] et Teutio[14] iudices sacri pallatii, et Hvangerio et Bonifacius, Benno et Lemezo et Nantekerius et Odelricus de comitatu Vicentino, Petrus Gradonico[15] et Dominicus Candiano[16] et Ursus Noheli et item Petrus Centranico et Dominicus Massalicius, Ioannes et Marinus et reliqui plures. Ibique eorum veniens presentia Urso Badovario de finibus Venetiarum habitator in loco qui dicitur Rivoalto, advocatus domini Petri ducis[17] Venetiarum et ipsius pallatii Venetiarum, et cepit dicere: “Habeo et teneo ad partem domini ducis et ipsius pallatii Venetiarum proprietatem sicut in isto exemplo prȩcepti legitur et in parte Veneticorum continere videtur[18]: «In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis. Otto divina favente clementia rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris Petrum Veneticorum ducem per Ioannem diaconum suum capellanum nostram supliciter exorasse clementiam ut terminationem Civitatis Novȩ, quȩ vocatur Heracliana, sicut facta est tempore Liutprandi regis inter Paulutionem ducem et Marcellum magistrum militum, ita confirmaremus et eum in integrum inde investiremus. Cuius dignis petitionibus conmuni consilio nostrorum fidelium libentissime annuentes terminationem predictam, quȩ facta est tempore Liuprandi regis, confirmamus et eum ita investimus, sicut Petrus dux Candianus tenuit, id est a Plavi maiori, unde est factus unus argilis qui nominatur Formiclinus pertingens usque in Plagionem, in quo ipso argile sunt tres montes manibus hominum facti, inde pertingitur ex alia parte Plagionis per Ovillam usque in fossam de Lugagna et finitur in Plavicella, quae veniens influit per Opitergium. Omnia ista a prenominato hoc termino usque ad mare confirmamus sibi suoque populo cum omnibus suis pertinentiis. Confirmamus etiam, ut ab hoc termino predicto usque ad mare episcopatus civitatis Heraclianȩ totam decimam in integrum habeat. Ex alia autem parte Liquentiȩ, quȩ vocatur Pigulus maior, ab illo loco usque ad mare similiter sibi suoque populo confirmamus et investimus, precipientes ut nullus dux marchio comes episcopus nullaque inperii nostri magna parvaque persona in aliquo de his omnibus prȩdictis sibi aut suo populo aliquam molestiam facere audeat aut placitum tenere aut venari aut fodrum aut aliquam publicam exactionem exigere presumat, sed sub tuitione nostra ipse suique successores et suus populus cum omni potestate teneant et defendant. Et si quis hoc non observaverit, centum libras auri componat, medietatem camerȩ nostrȩ et medietatem sibi. Ut autem hoc verius credatur, hoc preceptum inde conscriptum manu nostra propria corroboravimus et sigillo nostro insigniri precepimus. Signum domini Ottonis gloriosissimi regis. Heribertus cancellarius ad vicem Petri Comani episcopi recognovi. Data in kalendis maii anno dominicȩ incarnationis .DCCCCXCV, indictione VIII, anno vero tertii Ottonis regnantis XII. Actum Aquisgrani pallatii, feliciter, amen[19]». Exempla precepti et confirmationis regi ostensa, qui dixerunt: “Vere ideo exempla et confirmatio ostendi per quid ne silens apareat, et si quilibet homo adversum me Ursum Baduario advocatum domini Petri ducis et ipsius pallatii Venetiarum per ipsius potestatem Venetiȩ exinde aliquid dicere , paratus sum cum eo exinde in ratione standum et legitime finiendum; et, quod plus est, quero ut dicat iste dominus Ioannes episcopus sanctȩ ecclesiȩ[20] et eius advocatus, ut si iam dicti exempla precepti et confirmationis secundum pactum, quod dominus Liutprandus rex in tempore Paulutionis ducis et Marcelli magistri militum ipsis confirmavit; si mihi ex parte domini Petri ducis senioris mei mihi contradicere aut vellit, aut non, aut si nostris ex parte domini Petri ducis aut nostri pallatii Venetiarum cum lege esse debet, aut non”. Ad haec prȩdictus dominus Ioannes episcopus sanctȩ Bellunensis ecclesiȩ una cum Teutio eius advocato veram dictam terminationem et confirmationem esse, sicut in isto exemplo precepti legitur et in prȩdicto pacto contineri videtur. Tunc prȩdictus Ursus Baduario ex parte domini Petri ducis et sui pallatii Venetiarum deberet, “et mihi Ioanni episcopo et Teucio eius advocato ad habendum et requirendum nihil pertinet nec pertinere debet cum lege, pro eo quod ex suo Ursone advocato et pallatio domini Petri ducis proprius est et esse debet et cum lege[21]”. Et insuper ibi locum spopondit se ipse prȩdictus dominus Ioannes episcopus et Teucio eius advocatus, ut si umquam in tempore de prȩdictis terminationibus vel consimile agere aut causare vel removere prȩsumpserint quod in prȩdicto exemplo precepti et confirmationis pactum continet tam per se ipse Ioannes episcopus vel suos heredes aut suas submissas personas supplicandum principem aut iudicem vel qualibet et omni tempore exinde tacitus et contentus non permanserit, excepto quod per scriptum acquirere possit, “aut ex parte mei episcopi invenire potero”; nam de reliquis aliis rebus, quod in pacto et confirmatione domini regis legitur, aparuerit ullum datum aut factum vel quodlibet scriptum, aut in iudicio refudatum, quod ipse dominus Ioannes episcopus et sui heredes exinde in alia parte fecisset, clare factum fuerit, tunc obligavit componere prȩdictus dominus Ioannes episcopus et Teutio eius advocatus penam dupli pro dictis rebus, quod et confirmationis domini regis legitur, et insuper penam argenti libras C. Et insuper ibi locum misit bandum predictus dominus Otto dux et Petrus Comanus episcopus, missi domini regis, in mancosos auri duomillia, ut nullus quilibet homo predictum Ursum Baduario advocatum domini Petri ducis et ipsius pallatii, disvestire aut inquietare audeat. Qui vero fecerit, prȩdictos duomille mancosos auri se compositurum agnoscat, medietatem parti camerȩ domini regis et medietatem prȩdicto Urso domini Petri ducis et pallatii, vel suis hominibus Venetiarum. His actis et manifestatione ut supra , rectum omnium eorum iudicum et auditoribus paruit esse et iudicaverunt, ut iusta eorum altercationem eidem Ursoni advocato domini ducis professione et eidem domino Ioanni episcopo et Teutio advocato suo , ut prȩdictus Urso Baduario iam dictis rebus, ut supra legitur, ad proprium ad parte domini Petri ducis et ipsius pallatii Venetiarum habere, detinere debeat, et prȩdictus dominus Ioannes episcopus et Teutius eius advocatus, excepto quod per scriptum aut ex parte mei episcopi invenire potuerit, nam aliud, ut supra legitur, maneant exinde omni tempore tacitus et contentus. Et finita est causa. Et hanc notitiam pro securitate eidem Ursoni advocato domini Petri ducis et ipsius pallatii Venetiarum fieri amonuere. et ego Audibertus notarius et iudex sacri pallatii ex iussione suprascriptorum ducis et missi domini regis et iudicum admonitionem scripsi. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCCLXXXXVI, sub die octavo kalendas mensis aprilis, indictione nona, feliciter. + Otto dux interfuit. Ego Petrus Cumanus episcopus et archicapellanus interfui. Ego Otbertus gratia Dei Veronensis episcopus interfui. Ego Lambertus Vicentinȩ ecclesiȩ episcopus interfui. interfui. Signum suprascripti Alberti comitis, qui ut supra interfuit. Signum suprascripti Rambaldi comitis, qui ut supra interfuit. Amelgauso iudex sacri pallatii interfuit. Ego Bonizzo iudex sacri pallatii interfui. Ego Andreas iudex interfui. Ego Petrus interfui. Ego Dominicus interfui. Ego Petrus interfui. Ego Marinus interfui. Signum manuum suprascriptorum Benno, Lemizzo, Nauticherii et Odelarici et Ioannis, qui ut supra interfuerunt.

 

NOTE STORICHE

[1] Per una migliore comprensione della vicenda si vedano Veneto 15, Veneto 16, Veneto 17.

[2] L’intera vicenda è narrata anche da Giovanni Diacono: « Interea Iohannes Belonensis episcopus Venetiquorum ducatus praedia in finibus Civitatis novae Tribuni ducis tempore usurpata per vim actenus retinebat. Quem nec regalis iussio, nec quolibet promissum ab ipso infortunium terrere potuit quo iniuste retenta redderet pacemque cum domno Petro duce haberet. Qui dux, quamquam moleste, tamen pacifice interim Heinrici ducis presenciam Veronensis susciperet marchia hoc tollerare disposuit. Pervento vero duce, suis internunciis eundem petere procuravit; qui amiciciȩ foedere simulatus, de Iohanne episcopo seu ceteris sibi adversantibus legem facere ad suum velle spopondit. Tamen, quod ore promisit, citius faciendi voluntatem dicto permutavit. Petrus itaque dux, tante deceptionis providus, suum legatum Ottoni, famosissimo regi, ad Aquisgrani pallacium sine alique mora transimisit, qui huiusmodi causas ordine sibi panderet. Hoc denique expertus rex prenotati ducis Heinrici actum omnino redarguens; omnia obmissa praedia Petro duci praeceptalis institutione ad habendum concessit. Cui etiam Brunonem, nobilem suum militem, misit, qui hoc negocium legis censura regiaque auctoritate inter se et episcopum definiret. Quem episcopus adeo flocti pendens ut illum nec conloquio adire nec videre voluisset. Cumque domnus Petrus dux talia cerneret, accepto a regio nuncio et a suis salubre consilium, inevitabile decretum supra suos inposuit, quo nemo illorum aliqua presumptione fultus predictam seu Istriensem aussus foret marchiam adire, neque aliquod venale vicissim vendere vel conparare. His quidem peractis, regalis nunciius ad propriam reversus est.» (Giovanni Diacono, Istoria, IV, 33). Secondo Cessi, il rinnovo dei pacta che Ottone I stipulò con Pietro IV Candiano nel 967 (Cessi, II, 47) a causa del peggioramento che prevedevano della posizione veneziana rispetto al Regno, diedero lo spazio necessario all’usurpazione del vescovo Giovanni (Cessi 1951, pp. 282-283). Sulla vicenda che precedette il seguente placito si veda Rösch 1982, pp. 35-37 e Cessi, II, 73.

[3] Obertus (990-1008) (Gams 1857, p. 804). Personaggio molto attivo nel panorama veronese di fine X secolo. Nel 993 ottenne l’investitura salva querella di una corte sul lago Benaco (Veneto 11). Nell’agosto del 996 ottenne, insieme agli abitanti di Illasi, dei territori che erano stati contestati dagli abitanti di Grepeto (Veneto 14). Il 18 e il 22 luglio partecipò ad altri due placiti in cui si contrapponevano il vescovo Giovanni e il doge Pietro (Veneto 16, Veneto 17).

[4] Duca di Carinzia, presiedette anche ai placiti del 18 e 22 luglio 998 (Veneto 16, Veneto 17); il 17 aprile 996, a Pavia, presiedette al placito che contrapponeva il monastero di San Pietro in Ciel d’Oro e il conte Odo (Manaresi, 225); due giorni dopo, sempre a Pavia, tenne il processo in cui la canonica di Vercelli ottenne ragione contro l’imperatrice Adelaide riguardo alla corte di Caresana (Manaresi, 226); tenne in seguito, il 3 novembre del 1001, un processo in cui il duca del Friuli ottenne il riconoscimento delle sue proprietà in Salcano e Gorizia (Manaresi, 267: vedi anche Castagnetti 1989, p. 50). La situazione del duca Ottone è un’eccezione nel panorama generale, nel quale i duchi tendevano a perdere il controllo sulle città, e i placiti da loro presieduti si svolgevano di norma nel contado (Bougard 1995, pp. 278-279). Su Ottone duca si veda anche Castagnetti 2010, p. 120.

[5] La marca veronese comprendeva Vicenza, Padova, Verona, Treviso, Ceneda, Belluno e Feltre (Castagnetti 1988, p. 30).

[6] Assieme al vescovo bellunese, secondo Giovanni Diacono, si era recato da Ottone III richiedendone invano l’appoggio (Giovanni Diacono, Istoria, IV, 35). Si vedano anche Veneto 15, Veneto 17.

[7] Conte di Verona. Il suo predecessore, Riprando, è definito conte senza connotazione territoriale in Manaresi, 228, che riporta gli atti di un placito tenutosi nello stesso anno 996 a Limite, in area bresciana. Secondo Castagnetti (Castagnetti 1993, p. 83), Riprando fu nominato conte di Brescia e sostituito a Verona da Egelrico; successivamente, tornò ad essere assegnato all’area veronese (Veneto 16, Veneto 17).

[8] Sappiamo da Veneto 12 che era conte di Vicenza; nel maggio del 998 è invece definito come conte di Ceneda (Veneto 15); senza alcuna connotazione territoriale, partecipò anche al placito del 18 luglio (Veneto 16) (Castagnetti, 1989, pp. 58-59). Seguì quindi da vicino la contesa tra Giovanni vescovo e Pietro doge. Si consideri che in Veneto 16 egli era a fianco di uno dei discendenti di Vitale-Ugo Candiano, il quale si era imparentato tramite il matrimonio della sorella Immelda alla famiglia degli Orseolo (Castagnetti 1993; Pozza 1981).

[9] Presente anche nel placito veronese del 993 (Veneto 11), era conte di Treviso e ottenne molti privilegi negli anni tra il 991 e il 1000 e che nel 1001 accompagnò Ottone III a Venezia (Castagnetti 1993, p. 83).

[10] Amelgauso (Hamelgausus, Amalgauso). Nel novembre del 993 partecipò al placito in cui il vescovo di Verona Oberto ottenne l’investitura della corte di Ripa (Veneto 11); il 14 feb. 995 giudicò, nel contado di Vicenza, in una causa che contrapponeva S. Zaccaria di Venezia a S. Giustina di Padova (Veneto 12); il 18 luglio 998, a Verona, partecipò a un altro dei placiti in cui si confrontavano il doge Pietro e Giovanni vescovo di Belluno (Veneto 16); il 3 novembre 1001, a Verona, come avvocato dell’imperatore, confermò la validità di un diploma di Ottone III a Vuerihen conte del Friuli (Manaresi, 267); il 10 febbraio 1018, a Verona, giudicò nel placito che contrapponeva Ingone ad Alberico, Gezone e Vualda (Manaresi, 299); fu avvocato per il monastero di San Zeno il 6 dicembre 1021, Verona, contro il conte Ragimbaldo (Manaresi, 309); il 31 agosto 1023, ancora a Verona, partecipò al placito che riconosceva i possessi di San Zeno in Valle Paltennate (Manaresi, 320) (Radding 1988, p 262).

[11] Vualcasuo (Hvaulcauso, Hualcauso). Nel novembre del 993 partecipò al placito in cui il vescovo Oberto ottenne l’investitura di una corte sul lago Benaco (Veneto 11); il 14 feb. 995 giudicò, nel contado di Vicenza, in una causa che contrapponeva S. Zaccaria di Venezia a S. Giustina di Padova (Veneto 12); nel maggio del 998, il 18 e il 22 luglio 998, partecipò ai placiti in cui si confrontavano il doge Pietro e Giovanni vescovo di Belluno (Veneto 15, Veneto 16, Veneto 17) (Radding 1988, pp. 262-263).

[12] Bonitio (Bonizo, Bonito, Bonizzo). Il 3 novembre del 970, a Chiassa, partecipò a un placito in cui il monastero di Santa Fiora ottenne ragione contro Rodolfo (Manaresi, 168); nell’aprile (o marzo) del 974, a Pavia, giudicò in un processo che contrapponeva l’arciprete Leo a Giovanni abate di San Pietro in Ciel d’Oro (Manaresi, 173); nel 981 prese parte a un placito nel quale il giudice Astolfo ottenne ragione contro Riccardo riguardo ad alcuni beni in Corliasco (Manaresi, 196); il 6 giugno del 987 fu a Firenze, dove i canonici di San Giovanni ottennero il banno imperiale su alcuni possessi che erano stati loro confermati da un diploma di Ottone II (Manaresi, 207); nel novembre del 993 partecipò a un placito in cui il vescovo di Verona Oberto ottenne una corte sul lago Benaco (Veneto 11); il 14 feb. 995 giudicò, nel contado di Vicenza, in una causa che contrapponeva S. Zaccaria di Venezia a S. Giustina di Padova (Veneto 12); il 25 marzo del 996 e il 18 luglio 998, a Verona, partecipò a due processi che contrapponevano Pietro doge di Venezia a Giovanni vescovo di Belluno (Veneto 13, Veneto 16) (Radding 1988, p. 251).

[13] Andreas. Nell’aprile 996, a Pavia, giudicò in favore della chiesa di Vercelli contro l’imperatrice Adelaide riguardo alla corte di Caresana (Manaresi, 226); il 9 settembre del 997, a Pavia, partecipò al placito in cui il vescovo di Cremona Odelrico ottenne conferma della donazione di un terreno fuori Pavia (Manaresi, 231); nel 998 è testimoniato ancora a Pavia; nell’ottobre del 944, a Cremona, prese parte al processo che confermò, ancora al vescovo Odelrico, il possesso di un terreno sulla riva del Po (Manaresi, 244); il 14 ottobre del 1001, a Pavia, giudicò in favore dell’impero per la proprietà del monastero detto Regina (Manaresi, 266); il 26 febbraio del 1004, a Cremona, partecipò al placito in cui il vescovado di Cremona ottenne il banno su dodici appezzamenti di terra (Manaresi, 269); nel novembre del 1018, a Bellagio, prese parte al processo in cui il monastero di Sant’Ambrogio ottenne il riconoscimento di un proprietà terriera a Limonta (Manaresi, 302) (Radding 1988, p. 264).

[14] Teuzo (Teutio). Il 6 novembre 981, a Gonzaga, partecipò al placito in cui il conte Adelberto ottenne il riconoscimento della sua proprietà sull’isola di San Benedetto (Manaresi, 194); il 10 giugno del 998, a Casellarano, prese parte al processo in cui si contrapponevano il preposto della canonica di Parma e Rozo, riguardo all’Isola Digna (Manaresi, 239); il 27 gennaio del 1001, a Farfengo, giudicò in favore del monastero di Nonantola in merito a una cappella a Solara, contro il conte Bosone (Manaresi, 259): il 30 settembre del 1001, a Carpi, partecipò al placito in cui la badessa del monastero di Santa Giulia di Brescia ottenne la conferma della proprietà di un terreno a Viniolo (Manaresi, 265).

[15] Secondo Giovanni Diacono, fu un Gradonico a permettere che i corpi senza vita di Pietro IV Candiano e del figlioletto fossero seppelliti nel monastero di S. Ilario (Giovanni Diacono, Istoria, IV).

[16] Domenico Candiano è identificato dal Pozza come il figlio di Vitale Candiano, doge dal 978 al 979 (Pozza 1981, p. 30) è invece secondo Castagnetti uno dei figli del conte di Vicenza e Padova Vitale-Ugo Candiano: infatti, nel 998 gli fu confermata la proprietà di un terreno che apparteneva al detto conte (Castagnetti 1993, pp. 44-46).

[17] Pietro II Orseolo. Figlio di Pietro I Orseolo (Veneto 9) e Felicia e doge dal 991 al 1009. Probabilmente fu tra i sottoscrittori dell’atto di fondazione del monastero di S. Giorgio nel 982 (Venezia 25). Con l’appoggio dell’imperatore Ottone III riuscì, da una parte, a consolidare la presenza veneziana nel Veneto meridionale – attraverso non solo la vittoriosa contesa contro il vescovo di Belluno, ma grazie anche a diversi trattati con i vescovi di Ceneda e Treviso. Dall’altra, egli si distinse per le spedizioni vittoriose nell’alto Adriatico (Gullino 2013 e Berto 2014, pp. 351-361)

[18] Sulla terminatio di Cittanova si veda Cessi 1951, pp. 149-153 e pp. 165-172. Esaminando tale terminatio Daniela Rando, invece, dà ragione delle pretese del vescovo bellunese: infatti, secondo la studiosa, i fines di tale territorio erano inizialmente da intendersi come spazi rurali di confine, di pertinenza prima longobarda e poi del Regno, sui quali si era esercitata una politica di appropriazione indebita da parte dei Veneziani (Rando 1994, pp. 103-104).

[19] MGH, DD Ottonis III, 165.

[20] Belluno in epoca longobarda faceva parte del ducato di Ceneda; la chiesa cattedrale è attestata a partire dal IX secolo e fu più volte beneficiata da re Berengario I (Castagnetti 1990a, pp. 253-254 con riferimenti).

[21] Come narra Giovanni Diacono, nel passo precedentemente riportato, il vescovo Giovanni aveva usurpato i territori di pertinenza veneziana al tempo del doge Tribuno Memmo (979-991; Berto 2014, pp. 348-351). Si ricordi che il duca Tribuno era imparentato con il patriarca di Grado, Vitale Candiano, perché ne aveva sposato la sorella (Castagnetti 1993). Inoltre, si ipotizza che sia da identificare con uno dei sottoscrittori del documento emanato sotto Pietro IV Candiano nel 971, alla stesura del quale era presente anche Vitale Candiano (Venezia 19 e Castagnetti 1993, p. 54); allo stesso Vitale, infine, fu ancora Tribuno Memmo a restituire i beni che gli sarebbero spettati per eredità paterna nel 983 (Venezia 26).

In Manaresi vult.
In Manaresi Bellunensis.
In Manaresi Teutio.
In Manaresi subtrahere.
In Manaresi respondit.
In Manaresi habere et detinere.
In Cessi, 99 (persona) potest; in Manaresi potestate.
In Cessi: in predicto pacto (et) exemplo precepti et confirmationis domini regis; in Manaresi (nota): in predicto exemplo precepti domini regis et confirmationis pacto.
In Manaresi manca et.
Manaresi pospone advocato.
In Manaresi ipsius.
In Manaresi facta.
In Manaresi manifestatione.
In Manaresi Quidem.
In Manaresi Henricus.
In Manaresi comes.

Presentazione Placiti Veneti: Introduzione

Indice

Placiti Veneti: Veneto 1
Placiti Veneti: Veneto 2
Placiti Veneti: Veneto 3
Placiti Veneti: Veneto 4
Placiti Veneti: Veneto 5
Placiti Veneti: Veneto 6
Placiti Veneti: Veneto 7
Placiti Veneti: Veneto 8
Placiti Veneti: Veneto 9
Placiti Veneti: Veneto 10
Placiti Veneti: Veneto 11
Placiti Veneti: Veneto 12
Placiti Veneti: Veneto 13
Placiti Veneti: Veneto 14
Placiti Veneti: Veneto 15
Placiti Veneti: Veneto 16
Placiti Veneti: Veneto 17
Convenientiae: Introduzione


  • Download PDF File
  • Download Word File